

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 12: Versus 44
Jesus.Aliis non credentibus, aliis vero credentibus, vel palam cum palmis et laudibus, vel in occulto jam appropinquante sua passione, clamat Jesus qui latebat quandiu passio non erat complenda.Qui credit in me.Quia homo apparebat, et Deus in homine latebat, ne putarent eum hoc tantum esse quod videbant, vult se credi talem et tantum qualis et quantus pater est.